- PANTOMIMUS
- PANTOMIMUSGraece Παντόμιμος, in vett. Glossis notare Histrionem dicitur: l. 27. ff. de oper. libert. qui scenicis ludis operam navat: Luciano Παντόμιμοι iidem sunt, qui ὀρχηςταὶ, i. e. saltatores. Vide cum περὶ ὀρχήσεως. Sed priusquam οἰ ὀρχηςταὶ se a dramatis separârunt; quod Augusti aetate coepit a Pylade et Bathyllo, non saltabant solum histriones, sed etiam diversa pronuntiabant. Vide Voss. in Etymol. voc. Theatrum: et Anton. Thysium ICtum Notis in A. Gellium l. 1. c. 5. Donato Mimus dictus est, a diuturna imitatione vilium rerum et levium personarum: unde Pantomimi, omnium rerum imitatores, et Archimimi praecipui, seu Mimorum Principes. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 6. Primus autem Pantomimi nomen Pylades, supra memoratus, ex Asia veniens, usurpâsse legitur, apud Lucianum, et Suetonium in Aug. c. 45. In Consulatum T. Sulpicii et C. Licinii Stolonis Histrionum Romam adventum reicit Ioh. Cuspinian. in Fastos Cassiodori p. 159. Suidas autem in voce Ἀθηνοδῶρος notat, liberâ et stante Republicâ nullum Pantomimorum nomen nedum officium fuisse, sed artem sub Augusto primum repertam, cum antea non esset, et in scenam introductam. Quod traditum et Athenaeo, et Zosimo, aliisque τὴν παντόμιμον saltationem Augusti temporibus, a Pylade primum inventam et usurpatam, cui et Bathyllus ὀμότεχνος adiungitur, dicentibus. At quomodo ratio constabit Suetonio, qui primis temporibus Pantomimos in Comoedia cecinisse, apud Diomedem, asserit? Certe notum usutatumque etiam, Veteres ac longe Augusti aevô priores genus illud saltationis habuisse, quae motu corporis et gestu quodvis exprimeret, docet Athenaeus, apud quem Telesiam quendam sive Telesten ὀρχηςτοδιδάσκαλον multas schemas et gestus invenisse et manibus omnia, quae dicerentur, graphice ostendisse, legimus. Imo adeo res vetus fuit haec chironomia, a qua Chironomi Pantomimi appellati sunt, ut tradat Quintilian. l. 1. c. 19. eam ab ipsis temporibus Heroicis ortam esse et a summis Graeciae viris, ab ipso etiam Socrate, probatam, a Platone quoque in parte civilium positam virtutum, et a Chrysippo, in praeceptis de liberorum educatione, non omissam. Cumque tres fuerint antiquissimae et celeberrimae scenicae saltationis species, Tragica, Comica et Satyrica, nulla non harum manibus et corporis gestibus exprimebat, quidquid in fabula ageretur. Unde refert athenaeus l. 1. Telestem, quô saltatore utebatur Aeschylus, adeo bonum eius rei fuisse artificem, ut cum τοὺς ἑπτὰ ἐπὶ ςθήβας desaltaret, omnia quae illic agebantur, gestibus peregerit et oculis spectatorum subiecerit. In Comoediis quoque Latinis Histriones, qui cantica saltabant, ita res omnes gestibus repraesentare consueverunt, ut populus facile inde cognoscere posset, quam fabulam essent acturi. Sed tempus fuit, quum idem simul canerent salterentque. Postea, quia vocem motus corporis ex anhelitu interturbabat et rursum vox multum gestibus incommodabat, melius visum est, ut, aliis accinentibus, ipsi tantum saltarent et taciti gesticulationem peragerent. Et hoc est, quod aiebat Sueton. primis temporibus Pantomimos in Comoedia canere solitos esse. Gellius de Mimis: Saltabundi autem canebant, quae nunc stantes canunt. Scribitque Liv. l. 7. c. 2. Livium, antiquissimum apud Romanos fabularum actorem eundem et Poetam, quum in saltando canendoque cantico vocem obtudisset, et veniâ petitâ puerum ad canendum ante tibicinem statuisset, canticum egissealiquanto magis vigente motu, quia nihil usus vocis impediebat. A quo tempore Histriones canere desiêre, et qui antea voce motuque cantica agerent, solo motu et tacitâ gesticulatione exinde agere coepêre, diverbiis tantum eorum voci relictis: quae Histriones pronuntiabant, cum cantica eontra saltarent, puerô accinente et responsante tibicine. Hinc addit Livius: Inde ad manum saltari Histrionibus caeptum etc. Quod ergo de Pylade et Bathyllo dicitur, non de Arte simpliciter intelligendum, sed de saltatione, qualis Augusti Principatu in scena versabatur et quae post illa tempora passim viguit, quaeque nihil amplius commune aut con iunctum habebat cum Comoedia aut Tragoedia, sed seorsim in Orchestram veniebat, inventoribus Pantomimis praefatis: cum res ipsa, et ars illa saltandique modus, quô omnia, quae dicerentur, manibus expediebantur, quoque ipse etiam Pylades in sua saltatione usus est, longe ante cum nota scenae et in usu posita,sed in Tragoedia tantum et Comoedia et Satyris locum haberent. E quo triplici saltationis genere, Tragicae nempe, Comicae et Satyricae, com positam Saltationis suae Artem, a Tragoedia et Comoedia separatam, primus in scenam Latinam introduxit, excoluit, expolivit, et Italicam, quod Romae primum eius specimen in Latino theatro ediderit, vocavit Pylades, ipse natione Cilix, ut ex Suida discimus. Athenaeus tamen Bathyllum Alexandrinum, Italicae illius saltationis inventorem facit: utrosque iungit apud eundem Aristonicus, ut et Zosimus. Hoc certum, non solum eos ὁμοτέχνους, sed et ἀντιτέχνους fuisse, et in tragicis argumentis saltandis Pyladem, in comicis vero Bathyllum, primas obtinuisse. Etsi enim saltatio haec, ex Tragica, Comica, Satyricaque esset composita, haud ita tamen ex omnibus mixta erat, ut confunderentur et ex tribus una species fieret: sed cum omnia Tragoediarum, Comoediarumque et Satyrarum argumenta primi saltare instituissent, Tragoedias secundum tragicae, Comoedias secundum comicae saltationis instituta desaltabant, factâque inter ipsos Auctores dividiâ et in diverso saltationis genere contrariâ quoque factione institutâ; eam ad discipulos suos et artificii per longam seriem successores uterque transmiserunt. Tragicae autem chironomiae antiquae aliquot schemas et gestus recenset Pollux l. 4. c. 15. Καὶ μὴν τραγικῆς ὀρχήσεως τὰ σχήματα, σιμὴ χεὶρ, ὁ καλαθίσκος, χεῖρ καταπρανὴς, ζύλου πάραληψις, διπλῆ ςθερμαςτρὶς κτλ. Ubi male leg. καλαθίσκος et κεὶρ καταπλανὴς. χεὶρ enim σιμὴ et χεὶρ καταπρανὴς, contraria erant schemata. Quibus addenda et ὑπόσκοπος κεὶρ, quae etiam inter schemas tragicas numerabantur: gestus autem est eorum, qui intente aliquid et diligenter speculari volunt. Hi enim manum fronti obtendunt, ne Sol oculiz officere et prospectum impedire possit. Sic Panem ἀποσκοποῦντα, (nam cum hoc schemare Panes vulgo fingebantur) h. e. manu fronti obtentâ speculantem, et pascua lustrantem, eleganter describit Silius Italicus l. 13. v. 341.ôbtendensque manum, Solem infervescere frontiArcet et umbrato perlustrat pascua visu etc.Cuiusmodi σχήματα τραγικα invenit olim multa Telestes vel Telesias aliquoties dictus, sed longe plura excogitavit Pylades, qui saltationem hanc, quae manibus peragebatur, non quidem novam et antea ignotam, ut vidimus, introduxit, atmultis partibus ampliavit et expolivit. Idem primus, fistulae et chorus sibi saltanti ut praecinerent curavit; cum ante illum sine fistulis et Choro Pantomimi saltarent, solô adhibitô pueri canentis et tibicinis concentu. Unde, ab Augusto interrogatus, quid saltationi contulisset, respondit:Αὐλῶν συρίγγων τ᾿ ενοπὴν, ὁμαδόν τ᾿ ἀνθρώπων.Et Lucianus de Pantomimi scena ac apparatu loquens, iungit αὐλὸν, σύριγγα, ποδῶν χτύπον, κυμβάλου ψύφον. ὑποχριτοῦ ἐυφωνίαν, ᾀδόντων ὁμοφωνίαν, alibique addit citharas. Nempe, saltante Pantomimô, alii tibiis canebant, alii vocibus concinebant, alii fistulis sibilabant, alii cymbala concrepabant, alii pede sonabant; e quibus hi ultimi, quô clarior sonus esset, et ab omnibus melius intelligerentur, ligneas soleas sub pedibus habebant, κρουπέζια Graecis dictas, et ad hunc solum usum factas: imo nonnumquam ferreas, ut ex eodem patet Luciano, vide infra, in voce Scabellum. Nonnulli quoque citharis canebant, aut testulis crepabant, aut manibus plaudebant, etc. Ut de aliisquibusdam Pantomimis celebribus aliqua adspergam, aetate Galeni, h. e. Marci Philosophi, tres nobilissimi Pantomimi orchestram calfaciebant, qui vicibus saltabant et in orbem: quorum duos nominat Galenus περὶ τοῦ προγιγνώσκειν, Pyladem et Morphum; tertium non nominat, sed is procul dubio Bathyllus fuit, ex iis quae diximus. Mithaeci cuiusdam Pantomimi formâ praecellentis, meminit Plin. l. 7. c. 33. quod nomen Graecum est et proprium illius; vix enim ullum reperias in Historia romana Pantomimum, nisi Graecô nomine appellatum. Unde rideas doctorum hominum fabulas, qui apud Plinium Mythicum legunt et hinc duo genera Pantomimorum faciunt, Scenicos et Mythicos etc. De iis porro vetus Scholiastes Iuvenalis ad v. 178. Sat. 2. Orchestra spatium, in quo saltat Pantomimus. Ael. Lamprid. in Alexandro c. 34. Nanos et Nanas, et Moriones et vocales exoletos et omnia acroamata, et Pantomimos, populo donavit. Illorum manus loquacissimas, digitos linguosos, silentium clamosum, vocat Aur. Cassiodor. l. 4. Ep. ult. et paulo post: Pantomimo, inquit, cui a multifaria imitatione nomen est, cum primum in scenam plausibus invitatus advenerit assistunt consoni chori diversis organis eruditi: tum illa sensuum manus oculis canorum carmen exponit, et per signa composita, quasi quibusdam literis, edocet intuentis aspectum: In illa leguntur apices rerum et non scribendo docet, quod scriptura declaravit: idem corpus Herculem designat et Venerem feminam praesentat et marem Regem facit, et militem senem reddit et iuvenem: in uno credo esse multos vanâ eruditione discretos. Tertullian. de Spectac. l. c. 15. Pantomimus a pueritia patitur in corpore, ut artifex esse possit: tam operosâ praeparatione iis opus fuit. Hinc in proclivi erit Poetas intelligere, qui de hac gesticulatione loquuntur, et vel nutus vel gestus vel digitos loquaces, de mimica hac omnium personarum effictione, accipere. Claudian. de Consul. Manlii Theod. v. 312.Qui nutu, manibusque loquax,Sidon. Apllinaris Carm. 23.Clausis faucibus et loquente gestu.Terent. Maurus de Metris, seu verius C. Petronius Illicitanus,At Arbiter disertusTinctus colore noctis,Manu puer loquaci, etc.Utut autem totius corporis circumactu nutibusque oblectabant, praesertim vero digitis id effecêre. Aur. iterum Cassiodor. l. 1. Ep. 10 Hanc partem Musica disciplinae mutam nominavêre maioresnostri, quae ore clausô manibus loquitur, et quibusdam gesticulationibus facit intelligi, quod vix narrante linguâ aut scripturae textu posset agnosci. Isidor. l. 1. c. 15. Sunt quaedam et digitorum notae, sunt et oculorum, quibus secum taciti proculque loquuntur. Nec servi solum Pantomimi, sed et libertis eam Artem exercere licuisse, patet ex ff. de Act. empt. Iulian. l. 27. Ostendam nobilissimos Iuvenes, mancipia Pantomimorum: Virique Senatorii illorum aedes studiose adibant; donec lege cautum, cuius meminit Tacit. Annal. l. 1. c. 77. Ne domos Pantomimorum Senator introiret. Primitus autem scenam occupabant, unde orchestram saltationi eorum destinatam supra diximus, et Seneca Nat. quaest. l. 7. c. ult. In pulpito, inquit, Pantomimorum, Viri et feminae tripudiant. Postea, comoedi et Histriones Archimimi et Pantomimi familiares in convivium induci coeperunt, iam inde ab Asiatica illa praeda, quae Romanam frugalitatem afflixit, seu potius, perdidit, teste Liviô l. 39. c. 6. et Augustinô de Civ. Deil. 3. c. 21. quibus adde Sallustium Hist. l. 2. de luxu Metelli loquentem, et eundem, ubi de Mario sermo, in Iugurth. Unde Ovid. Amor. l. 2. El. 5. v. 17.Non oculi tacuêre tui, conscriptaque vinoMensa, nec in digitis litera nulla fuit.Et l. 3. El. 11. v. 23.Quid Iuvenum tacitos inter convivia nutus,Verbaque compositis dissimulata notis?Vide Thom. Dempster. Paralipom. in locum Rosini cit. Tandem, ut luxuriosa haec voluptas etiam mortuos comitaretur, funeribus Pantomimi adhibiti sunt. Hinc ubi Scholiastes Britannicus ad Iuvenal. personam ab Histrionibus, in agendis fabulis, sumi solitam esse docet: Addendum est, inquit Fortun. Licetus l. 6. de Lucernis c. 7. et a Pantomimis, seu Archimimis, Mimisque minoribus, et Malteribus, quae Funerae nuncupatae in celebrandis pompis funeralibus. Vide supra in voce Favor. Nec Pantomimos solum, sed et Pantomimas fuisse, docet vetus Iuvenalis Scholiastes Sat. 11. v. 162. ubi, cum dixit Poeta;Forsitan exspectes, ut aditana canorôIncipiat prurire chorô, plausuque probataeAd terram tremulô descendant clune puellae:Has Lyristrtas et Pontomimas interpretatur: Quae omnia calentis in triclinio nequitiae irritamenaa, sustulit optimus Imperator Theodosius, uti Principem Christianum utique decebat. Nihilominus excisam ut cumque luxuriam, per vices pullulare non desiisse, deprehendimus apud Petrum Chrysologum Serm. 127. Vide quoque Laur. Pignorium Comm. de Servis, Cael. rhodig. l. 5. c. 3. etc. Nomen vero Pantomimi quod attinet, ita saltatorem ab Italiotis, h. e. Graecis eam partem Italiae incolentibus, quae maior Graecia dicta, vocari dixit supra Lucianus. Romani Histrionem proprie τὸν παντόμιμον vocabant: ubi tamen tempora distinguenda. Postquam enim primus Pylades altationem ab actu fabularum, qui voce fiebat, separavit et diversum in scena artificium effecit, fabulas saltare et canere, exinde, qui proprie loquuti sunt, Histriones de Pantomimis vel Saltatoribus usurparunt (et revera Hister Tuscis Ludio seu Saltator dicebatur) eos autem, qui voce fabulas imitabantur, Cantores appellârunt: Ante id tempus vero Histriones de utroque Artificum genere dicebantur, quia diversi non erant, sed iidem fabulas saltabant et canebant: saltantes in canticis, canentes in diverbiis. Quia autem saltationes omnes a Satyris, hinc Σάτυροι et Σατυριςτ αὶ quoque dicti sunt Pantomimi ac Saltatores ut infra videbimus, ubi de Satyro gestu etc. Plura hanc in rem, vide apud Salmas. ad Vopisc. in Carino. c. 19. Vetus Epigramma de Pantomimo:Mascula femineô derivans pectora flexuAtque aptans lentum, sexum ad utrumque latus.Ingressus scenam Populum Saltator adorat,Sollerti spondens prodere verba manu.Vide quoque Manilium Astronomic. l. 5. et supra in Panica, item voce Agagula. Nec omittenda Inscr. antiqua p. 331. M. Ulpius. Aug. Lib. Apolautus. Maximus. Pantomimorum. coronatus. adversus. Histriones. et. omnes. scaenicos. Artifices. cuius meminit Gev. Elmenhorst Observationibus Arnobianis l. 2. ubi de vacatione cum coronis, quae inter alia Histrionum pramia fuêre.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.